Heidelberg Catechism 1
Quae est unica tua consolatio in vita et in morte?
Quod animo pariter et corpore, sive vivam sive moriar, hon meus, sed fidissimi Domini et servatoris mei Iesu Christi sum proprius, qui precioso sanguine suo, pro omnibus peccatis meis plenissime satisfaciens, me ab omni potestate Diaboli liberavit, meque ita conservat, ut sine voluntate patris mei coelestis, ne pilus quidem de meo capite possit cadere: imo vero etiam omnia saluti meae servire oporteat: Quocirca me quoque suo Spiritu Sancto de vita aeterna certum facit, utque ipsi deinceps vivam promptum ac paratum reddit.
Heidelberg Catechism